- STOLISTES
- STOLISTESin pompa Sacra Aegyptiorum veter. quae peculiarem getis Philosophiam exhibebat, incedebat quartus, post Scribam scil. Sacrorum, cubitum Iustitiae tenens et Calicem ad libandum. Hic omnia norat ad disciplinam Deorum et Victimarum Sigillationem pertinentia. Erant autem X. libri, qui ad Deorum honorem pertinebant, et Religionem Aegyptiacam complectebantur; nempe de Sacrificiis, de Primtiis, de Hymnis, de Precibus, de Pompis, de Diebus festis, et huiusmodi 4. alii. Clemens, l. 6. Strom. Vide quoque voce Propheta, hic enim Stolistem sequebatur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.